PUBLICANI

PUBLICANI
PUBLICANI
alias Decumani, quod decumas in Provinciis Populo Rom. debitas a Magistratibus redimerent, appellati, publicae conducere vectigalia, et pro iis certam Romanis summam repraesentare solebant. Honestus olim apud Romanos hominum ordo: at apud Hebraeos, iam Iobi et Prophetarum temporibus, qui tributorum istiusmodi exactores dixerant Nogesim, terribile iam et exosum nomen. Quod odium, Rabbinorum, in quorum scriptis Publicanus nominatur etiam Gap desc: Hebrew, Proverbium confirmat: Ne contigat tibi (uxor) e familia in qua sit aliquis Publicanus, quia omnes sunt Publicani, id est, Latrones, scelerati, peccatores, uti nominantur Matthaei c. 9. v. 10. Vide Is. Casaubon. Exercit. 13. contra Baronium, num. 37. In Romanorum itaque potestatem redactâ Iudaeâ, atque factâ tributariâ 30. circiter ante Natum Christum annis, Ioseph. de Bello Iud. l. 1. c. 5. ubi de Pompeio, a Senatu Rom. ut in reliquis Provinciis, sic et in Iudaea certum hominum hoc genus constituti sunt, qui reditus annuos, Romanis tribui solitos, colligerent vel etiam redimerent: qui quoniam nimis regide eos a subditis exigerent, facile eorum odium in currerunt, Erant autem in qualibet Provincia Publicanorum societates, quarum frequens mentio, apud Ciceronem, Orat. pro Sex. Roscio, Muraena, Plancio: Quibus praeerat unus, qui Α᾿ρχιτελώνης, i. e. Princeps Publicanorum appellari solebat; quemadmodum de Zacchaeo legimus Lucae c. 19. v. 2. Sed et hi Α᾿ρχισελῶναι Provinciales omnes rationem reddere tenebantur, uti docet Sigonius de antiq. iur. Civium Rom. l. 2. c. 4. Hi ut dictum, ubique quidem ob rigorem ac sordes parum grati, maxime tamen apud Iudaeos omnium odiis fuêre expositi, accedente praeter caesas praedictas, Iudaeorum, Galilaeorum inprimis inter eos, opinione, Tributum Romanis Pendendum non esse, qua de re vide passim in Euang. An vero hi omnes Ethnici fuerint, iam olim disquisitum, fuitque in ea sententia Tertullian. de Pudic. c. 9. neminem Iudaeorum
Publicanum fuisse; eo quod in Deuteronom. exstet: Non erit veotigal pendens ex filiis Israel. Sed fraudi fuit acutissimo Poeno, Hebraicarum literarum ignoratio; Nusquam enim occurrit in fonte spurius ille textus, sed fuit haec Interpretis imperiti hallucinatio, quae plurimis imposuit. Gasaubonus, Exercit. num. praec. ex Hieronymo, Ep. ad Damasum. Et Iudaeorum exempla in Histor. Eugang. in promptu sunt, Matthaei, ad Apostolatum a CHRISTO vocati, et Zacchaei supra memorati, quem licet e Patribus quidam fuisse Gentilem arbitrati sunt gente. Iudaeum fuisse, ipsum nomen (ut rationes alias taceam) probat, quod putum Hebraicum est, cuiusmodi nomina Gentiles olim non consuevisse usurpare, est certum. Vide Thom. Godwyn. de Ritibus Heb. l. 1. c. 2. Alias causas addit Seldenus de Iure Nat. et Gent. Iuxta Disciplin. Hebr. l. 2. c. 5. Eorum enim cum quidam Gentiles, quidam Iudaei fuerint; Illi eô ipsô nomine satis odio habebantur, utpote idololatrae, aut saltem sic censiti: Isti ideo invisi, quod cum eiusmodi Gentilibus in terra Israelitica degentibus, veluti Praesidibus, Quaestoribus, Legatisque Rom. nec Proselyti domicilii professione, quae tunc non in usu amplius, obstrictis, conductionis eiusmodi contractum, consortium atque consuetudinem, contra morem atque instituta Maiorum, idque palam velut Gentiles, alieni nempeImperii ministri, inierant. Cum peccatoribus igitur ac meretricibus, signantius interdum censentur in Euangelio Publicani, Matth. c. 9. v. 11. et c. 11. v. 19. et c. 21. v. 31. Marci c. 2. v. 16. et Lucae c. 7. v. 34. interdum pari cum gentilibus conditione, Matth. c.
18. v. 17. Si Ecclesiam non audierit, sit tibi, velut Ethnicus et Publicanus, etc. Vide quoque supra voce Portitor, item Telonarius. Qui vero a maiorum vectigalium Publicanis exiguum quid conducebant, Minuscularios fuisse appellatos, diximus supra, vide quoque voce Publica. Uti de nomine hoc ad haereticos qnosdam denotandos detorto, supra itidem voce Poplicani.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Publicani — Publicani, Publikanen: Allgemein diejenigen im alten Rom, die Staatsaufträge übernahmen. Im engeren Sinne zeichnet sich das Publikanen Geschäft dadurch aus, dass der Interessent einen Auftrag ersteigert, also zur Durchführung des Auftrages in… …   Deutsch Wikipedia

  • Publicani — (röm. Ant.), 1) die Generalpächter der indirecten Steuern der Provinzen (Vectigalia). Da durch die Lex Claudia (218 v. Chr.) den Senatoren u. Magistraten die Betheiligung an diesen Pachtungen verboten war, so waren die P. gewöhnlich aus dem… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Publicāni — (lat.), Pächter der Staatseinkünfte in den Provinzen bei den alten Römern. meist dem Ritterstand angehörig, übten im letzten Jahrhundert der Republik auf den Gang der Geschichte oft einen entscheidenden Einfluß aus …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Publicani —   [lateinisch], seit dem 3. Jahrhundert v. Chr. Bezeichnung für private Geschäftspartner des römischen Staates für Heereslieferungen, Pacht von staatlichen Einkünften und Staatsbesitz …   Universal-Lexikon

  • PUBLICANI —    See PUBLICANS …   The Nuttall Encyclopaedia

  • Publican — Publicani, Publikanen: Allgemein diejenigen im alten Rom, die Staatsaufträge übernahmen. Im engeren Sinne zeichnet sich das Publikanen Geschäft dadurch aus, dass der Interessent einen Auftrag ersteigert, also zur Durchführung des Auftrages in… …   Deutsch Wikipedia

  • Publikan — Publicani, Publikanen: Allgemein diejenigen im alten Rom, die Staatsaufträge übernahmen. Im engeren Sinne zeichnet sich das Publikanen Geschäft dadurch aus, dass der Interessent einen Auftrag ersteigert, also zur Durchführung des Auftrages in… …   Deutsch Wikipedia

  • Publikanen — Publicani, Publikanen: Allgemein diejenigen im alten Rom, die Staatsaufträge übernahmen. Im engeren Sinne zeichnet sich das Publikanen Geschäft dadurch aus, dass der Interessent einen Auftrag ersteigert, also zur Durchführung des Auftrages in… …   Deutsch Wikipedia

  • Societas publicanorum — Publicani, Publikanen: Allgemein diejenigen im alten Rom, die Staatsaufträge übernahmen. Im engeren Sinne zeichnet sich das Publikanen Geschäft dadurch aus, dass der Interessent einen Auftrag ersteigert, also zur Durchführung des Auftrages in… …   Deutsch Wikipedia

  • ПУБЛИКАНЫ —    • Publicāni,          в Афинах τελω̃αι, откупщики государственных доходов, по своему занятию, имевшему в виду только барыши и наживу, были очень назойливы и ненавидимы; в Афинах ими даже гнушались или презирали их, но в Риме они составляли… …   Реальный словарь классических древностей

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”